monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, De musica, 1, II. - Musica quid sit. Modulari quid sit. <<<     >>> IV. - Scientia cur in musicae definitione ponitur.

Augustinus, De musica, 1, CAPUT III. - Bene modulari quid sit, et cur in musicae definitione positum.

1 M. Cur ergo additum est, bene; cum iam ipsa modulatio nisi bene moveatur, esse non possit? D. Nescio, et quemadmodum mihi ereptum sit ignoro: nam hoc requirendum animo haeserat.
2 M. Poterat omnino nulla de hoc verbo controversia fieri, ut iam musicam sublato eo quod positum est, bene, tantum scientiam modulandi definiremus.
3 D. Quis enim ferat, si enodare totum ita velis? M. Musica est scientia bene movendi.
4 Sed quia bene moveri iam dici potest, quidquid numerose servatis temporum atque intervallorum dimensionibus movetur (iam enim delectat, et ob hoc modulatio non incongrue iam vocatur); fieri autem potest, ut ista numerositas atque dimensio delectet, quando non opus est; ut si quis suavissime canens, et pulchre saltans, velit eo ipso lascivire, cum res severitatem desiderat: non bene utique numerosa modulatione utitur; id est ea motione quae iam bona, ex eo quia numerosa est, dici potest, male ille, id est incongruenter utitur.
5 Unde aliud est modulari, aliud bene modulari.
6 Nam modulatio ad quemvis cantorem, tantum qui non erret in illis dimensionibus vocum ac sonorum; bona vero modulatio ad hanc liberalem disciplinam, id est ad musicam, pertinere arbitranda est.
7 Quod si nec illa bona tibi motio videtur, ex eo quia inepta est, quamvis artificiose numerosam esse fateare; teneamus illud nostrum, quod ubique servandum est, ne certamen verbi, re satis elucente, nos torqueat; nihilque curemus, utrum musica modulandi, an bene modulandi scientia describatur.
8 D. Amo quidem rixas verborum praeterire atque contemnere, non tamen mihi displicet ista distinctio.
Augustinus HOME

bmv384.15 bnf7231.129 bnf12958.57

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik