monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, De musica, 1, PRIMUM. - Sonorum certas dimensiones observare non ad grammaticam spectat, sed ad musicam. <<<     >>> III. - Bene modulari quid sit, et cur in musicae definitione positum.

Augustinus, De musica, 1, CAPUT II. - Musica quid sit. Modulari quid sit.

1 M. Sed iam placet nobis de nomine minime laborare: modo inquiramus, si videtur, quam diligentissime possumus, omnem huius quaecumque est disciplinae vim atque rationem.
2 D. Inquiramus sane: nam hoc totum quidquid est, multum nosse desidero.
3 M. Defini ergo musicam.
4 D. Non audeo.
5 M. Potes saltem definitionem meam probare? D. Experibor, si dixeris.
6 M. Musica est scientia bene modulandi.
7 An tibi non videtur? D. Videretur fortasse, si mihi liqueret quid sit ipsa modulatio.
8 M. Numquidnam hoc verbum quod modulari dicitur, aut nunquam audisti, aut uspiam nisi in eo quod ad cantandum saltandumve pertineret? D. Ita est quidem: sed quia video modulari a modo esse dictum, cum in omnibus bene factis modus servandus sit, et multa etiam in canendo ac saltando quamvis delectent, vilissima sint; volo plenissime accipere quid prorsus sit ipsa modulatio, quo uno pene verbo tantae disciplinae definitio continetur.
9 Non enim tale aliquid hic discendum est, quale quilibet cantores histrionesque noverunt.
10 M. Illud superius, quod in omnibus etiam praeter musicam factis modus servandus est, et tamen in musica modulatio dicitur, non te moveat; nisi forte ignoras dictionem oratoris proprie nominari.
11 D. Non ignoro: sed quorsum istuc? M. Quia et puer tuus quamlibet impolitissimus et rusticissimus, cum vel uno verbo interroganti tibi respondet, fateris eum aliquid dicere? D. Fateor.
12 M. Ergo et ille orator est? D. Non. M. Non igitur dictione usus est cum aliquid dixerit, quamvis dictionem a dicendo dictam esse fateamur.
13 D. Concedo: sed et hoc quo pertineat requiro.
14 M. Ad id scilicet ut intelligas modulationem posse ad solam musicam pertinere, quamvis modus unde flexum verbum est, possit etiam in aliis rebus esse: quemadmodum dictio proprie tribuitur oratoribus, quamvis dicat aliquid omnis qui loquitur, et a discendo dictio nominata sit.
15 D. Iam intelligo.
16 M. Illud ergo quod abs te postea dictum est, multa esse in canendo et saltando vilia, in quibus si modulationis nomen accipimus, pene divina ista disciplina vilescit; cautissime omnino abs te animadversum est.
17 Itaque discutiamus primum quid sit modulari, deinde quid sit bene modulari: non enim frustra est definitioni additum.
18 Postremo etiam quod ibi scientia posita est, non est contemnendum: nam his tribus, nisi fallor, definitio illa perfecta est.
19 D. Ita fiat.
20 M. Igitur quoniam fatemur modulationem a modo esse nominatam; numquidnam tibi videtur metuendum ne aut excedatur modus, aut non impleatur nisi in rebus quae motu aliquo fiunt? aut si nihil moveatur, possumus formidare ne praeter modum aliquid fiat? D. Nullo pacto.
21 M. Ergo modulatio non incongrue dicitur movendi quaedam peritia, vel certe qua fit ut bene aliquid moveatur.
22 Non enim possumus dicere bene moveri aliquid, si modum non servat.
23 D. Non possumus quidem: sed necesse erit rursus istam modulationem in omnibus bene factis intelligere.
24 Nihil quippe nisi bene movendo, bene fieri video.
25 M. Quid si forte ista omnia per musicam fiant, quamvis modulationis nomen in cuiuscemodi organis magis tritum sit, nec immerito? Nam credo videri tibi aliud esse tornatum aliquid ligneum, vel argenteum, vel cuiusce materiae; aliud autem ipsum motum artificis, cum illa tornantur.
26 D. Assentior multum differre.
27 M. Numquidnam ergo ipse motus propter se appetitur, et non propter id quod vult esse tornatum? D. Manifestum est.
28 M. Quid? si membra non ob aliud moveret, nisi ut pulchre ac decore moverentur, eum facere aliud nisi saltare diceremus? D. Ita videtur.
29 M. Quando ergo censes aliquam rem praestare et quasi dominari? cum propter seipsam, an cum propter aliud appetitur? D. Quis negat cum propter seipsam? M. Repete nunc illud superius quod de modulatione diximus: nam ita eam posueramus, quasi quamdam movendi esse peritiam, et vide ubi magis habere sedem debeat hoc nomen: in eo motu qui velut liber est, id est propter se ipse appetitur, et per se ipse delectat; an in eo qui servit quodammodo: nam quasi serviunt omnia quae non sibi sunt, sed ad aliquid aliud referuntur.
30 D. In eo scilicet qui propter se appetitur.
31 M. Ergo scientiam modulandi iam probabile est esse scientiam bene movendi; ita ut motus per se ipse appetatur, atque ob hoc per se ipse delectet.
32 D. Probabile sane.
Augustinus HOME

bmv384.13 bnf7231.128 bnf12958.57

Augustinus, De musica, 1, PRIMUM. - Sonorum certas dimensiones observare non ad grammaticam spectat, sed ad musicam. <<<     >>> III. - Bene modulari quid sit, et cur in musicae definitione positum.
monumenta.ch > Augustinus > 2

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik