Augustinus, De musica, 1, CAPUT PRIMUM. - Sonorum certas dimensiones observare non ad grammaticam spectat, sed ad musicam.
1 | MAGISTER: Modus, qui pes est? DISCIPULUS: Pyrrhichius. |
2 | M. Quot temporum est? D. Duum. |
3 | M. Bonus, qui pes est? D. Idem qui et modus. |
4 | M. Hoc est ergo modus, quod bonus. |
5 | D. Non. M. Cur ergo idem? D. Quia idem in sono, in significatione aliud. |
6 | M. Concedis ergo eumdem sonum esse cum dicimus, modus, et, bonus. |
7 | D. Litterarum sono ista video discrepare, caetera autem paria esse. |
8 | M. Quid? cum enuntiamus, pone verbum, et pone adverbium; praeter id quod significatio diversa est, nihil tibi videtur sonus distare? D. Distat omnino. |
9 | M. Unde distat, cum et iisdem temporibus utrumque, et iisdem litteris constet? D. Eo distat quod in diversis locis habent acumen. |
10 | M. Cuius tandem artis est ista dignoscere? D. A grammaticis haec audire soleo, et ibi ea didici; sed utrum hoc eiusdem artis sit proprium, an aliunde usurpatum, nescio. |
11 | M. Post ista videbimus: nunc illud quaero, utrum si tympanum vel chordam his percuterem tam raptim et velociter quam cum enuntiamus modus, aut bonus; agnosceres et tibi eadem tempora esse, an non. |
12 | D. Agnoscerem. |
13 | M. Vocares ergo pedem pyrrhichium. |
14 | D. Vocarem. |
15 | M. Nomen huius pedis a quo, nisi a grammatico, didicisti? D. Fateor. |
16 | M. Ergo de omnibus huiusmodi sonis grammaticus iudicabit; an per teipsum istos pulsus didicisti, sed nomen quod imponeres, a grammatico audieras? D. Ita est. |
17 | M. Et ausus es nomen quod te grammatica docuit, transferre ad eam rem, quam non pertinere ad grammaticam confiteris? D. Video non ob aliud pedi nomen impositum, quam propter temporum dimensionem; quam ubicumque cognovero, eo transferre illud vocabulum cur non audeo? Sed etsi alia vocabula sunt imponenda, cum eiusdem dimensionis soni sunt, sed ad grammaticos tamen non pertinent; quid mihi est de nominibus laborare, cum res aperta sit? M. Nec ego id volo: sed tamen cum videas innumerabilia genera sonorum, in quibus certae dimensiones observari possunt, quae genera fatemur grammaticae disciplinae non esse tribuenda; nonne censes esse aliam aliquam disciplinam, quae quidquid in huiusmodi sit vocibus numerosum artificiosumque, contineat? D. Probabile mihi videtur. |
18 | M. Quod eius esse nomen existimas? Nam opinor non tibi novum esse omnipotentiam quamdam canendi Musis solere concedi. |
19 | Haec est, nisi fallor, illa quae Musica nominatur. |
20 | D. Et ego hanc esse existimo. |