monumenta.ch > Augustinus > 24


Augustinus, De immortalitate animae, 15, 24.

1 Postremo si quamvis locum occupanti corpori anima tamen non localiter iungitur, summis illis aeternisque rationibus, quae incommutabiliter manent, nec utique loco continentur, prior afficitur anima quam corpus; nec prior tantum, sed etiam magis.
2 Tanto enim prior, quanto propinquior; et eadem causa tanto etiam magis, quanto etiam corpore melior.
3 Nec ista propinquitas loco, sed naturae ordine dicta sit.
4 Hoc autem ordine intelligitur a summa essentia speciem corpori per animam tribui, qua est in quantumcumque est.
5 Per animam ergo corpus subsistit, et eo ipso est quo animatur, sive universaliter, ut mundus; sive particulariter, ut unumquodque animal intra mundum.
6 Quapropter consequens erat ut anima per animam corpus fieret, nec omnino aliter posset.
7 Quod quia non fit, manente quippe anima in eo quo anima est, corpus per illam subsistit, dantem speciem, non adimentem; commutari in corpus anima non potest.
8 Si enim non tradit speciem quam sumit a summo bono, non per illam fit corpus: et si non per illam fit, aut non fit omnino, aut tam propinque speciem sumit quam anima: sed et fit corpus, et si tam propinque sumeret speciem, id esset quod anima: nam hoc interest; eoque anima melior, quo sumit propinquius.
9 Tam propinque autem etiam corpus sumeret, si non per animam sumeret.
10 Etenim nullo interposito tam propinque utique sumeret.
11 Nec invenitur aliquid quod sit inter summam vitam, quae sapientia et veritas est incommutabilis, et id quod ultimum vivificatur, id est corpus, nisi vivificans anima.
12 Quod si tradit speciem anima corpori, ut sit corpus in quantum est, non utique speciem tradendo adimit.
13 Adimit autem in corpus animam transmutando.
14 Non igitur anima sive per seipsam corpus fit, quia non nisi anima manente corpus per eam fit; sive per aliam, quia non nisi traditione speciei fit corpus per animam, et ademptione speciei anima in corpus converteretur, si converteretur.
Augustinus HOME

bnf17349.167

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik