monumenta.ch > Augustinus > 23


Augustinus, De immortalitate animae, 14, 23.

1 Si igitur nec propria voluntate, nec alio cogente id animus patitur; unde id pati potest? An quia invitos nos plerumque opprimit somnus, metuendum est ne quo tali defectu animus convertatur in corpus? Quasi vero quoniam somno membra nostra marcescunt, idcirco animus fiat ulla ex parte debilior.
2 Sensibilia tantum non sentit, quia quidquid illud est quod somnum facit, e corpore est atque in corpore operatur.
3 Corporeos enim sensus sopit et claudit quodammodo, ita sane ut tali commutationi corporis cedat anima cum voluptate: quia secundum naturam est talis commutatio quae reficit corpus a laboribus: non tamen haec adimit animo vel sentiendi vim vel intelligendi.
4 Nam et imagines sensibilium praesto habet, tanta expressione similitudinis, ut eo ipso tempore discerni nequeant ab his rebus quarum imagines sunt et si quid intelligit, aeque dormienti ac vigilanti verum est.
5 Nam verbi gratia si per somnium disputare sibi visus fuerit, verasque rationes secutus in disputando didicerit aliquid; etiam expergefacto eaedem incommutabiles manent, quamvis falsa reperiantur caetera, veluti locus ubi disputatio, et persona cum qua disputatio fuisse visa erat, et verba ipsa, quod ad sonum attinet, quibus disputari videbatur, et alia huiuscemodi; quae etiam cum ipsis sensibus sentiuntur agunturque a vigilantibus, praetereunt tamen, nec ulla ex parte sempiternam praesentiam verarum rationum assequuntur.
6 Ex quo colligitur, tali commutatione corporis, qualis somnus est, usum eiusdem corporis animae, non vitam propriam, posse minui.
Augustinus HOME