Augustinus, De immortalitate animae, 13, 22.
1 | Postremo iste animus cogens aut animal est, aut caret corpore (I Retract., c. 5, n. 3). |
2 | Sed si caret corpore, in hoc mundo non est. |
3 | Et si ita est, summe bonus est, nec potest velle alteri tam turpem commutationem. |
4 | Si autem animal est, aut animal est etiam ille quem cogit, aut non est. |
5 | Sed si non est, ad nihil cogi ab alio potest. |
6 | Non enim habet potentiorem qui in summo est. |
7 | Si autem in corpore est, ab eo rursus qui in corpore est per corpus cogitur, ad quodcumque cogitur. |
8 | Quis autem dubitet nullo modo per corpus fieri tantam commutationem animo? Fieret enim si esset illo corpus potentius: quamvis quidquid illud est, ad quod per corpus cogitur, prorsus non per corpus, sed per cupiditates suas cogitur, de quibus satis dictum est. |
9 | Quod autem rationali anima melius est, omnibus consentientibus, Deus est. |
10 | Qui profecto consulit animae, et ideo non ab eo cogi anima potest, ut convertatur in corpus. |