monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, De immortalitate animae, 13, 20. <<<     >>> 22.

Augustinus, De immortalitate animae, 13, 21.

1 Si autem cogitur corpus esse, a quo tandem cogitur? A quolibet, certe a potentiore.
2 Non ergo ab ipso corpore cogi potest.
3 Nullo enim modo ullo animo ullum corpus potentius.
4 Potentior autem animus non cogit in aliquid, nisi quod suae potestati subditum est.
5 Nec ullo modo animus potestati alterius animi, nisi suis cupiditatibus subditur.
6 Cogit ergo ille animus non amplius quam quantum eius quem cogit cupiditates sinunt.
7 Dictum est autem cupiditatem non posse animum habere, ut corpus sit.
8 Illud etiam manifestum est ad nullam suae cupiditatis expletionem pervenire, dum amittit omnem cupiditatem: et amittit dum corpus fit.
9 Non igitur potest ab eo cogi ut fiat, qui cogendi ius nisi per subditi cupiditates non habet.
10 Deinde quisquis animus alterum animum habet in potestate, magis eum necesse est velit in potestate habere quam corpus, et ei velit bonitate consulere, vel malitia imperitare.
11 Non ergo volet ut corpus sit.
Augustinus HOME

bnf17349.166