monumenta.ch > Augustinus > 20
>>> Augustinus, De immortalitate animae, 13, 21.

Augustinus, De immortalitate animae, 13, 20.

1 Hic forte oboriatur nonnulla quaestio, utrum sicut non interit animus, ita nec in deteriorem commutetur essentiam.
2 Videri enim cuipiam potest, neque iniuria, id effectum esse ratiocinatione hac, ut animus ad nihilum non possit pervenire, converti autem in corpus forsitan possit.
3 Si enim quod erat ante animus, corpus fuerit effectum, non utique omnino non erit.
4 Sed hoc fieri non potest, nisi aut ipse id velit, aut ab alio cogatur.
5 Nec continuo tamen animus, sive ipse id appetierit, sive coactus fuerit, poterit corpus esse.
6 Illud enim sequitur ut, si sit, velit aut cogatur.
7 At illud non sequitur ut, si velit aut cogatur, sit.
8 Nunquam autem volet: nam omnis eius appetitus ad corpus, aut ut id possideat, est, aut ut vivificet, aut ut quodammodo fabricetur, aut quolibet pacto ei consulat.
9 Nihil autem horum fieri potest, si non sit corpore melior.
10 At si erit corpus, melior corpore profecto non erit.
11 Non igitur corpus esse volet.
12 Neque ullum rei huius certius argumentum est, quam cum seipsum hinc interrogat animus.
13 Ita enim facile comperit appetitum se non habere, nisi agendi aliquid, aut sciendi, aut sentiendi, aut tantummodo vivendi in quantum sua illi potestas est.
Augustinus HOME

bnf17349.165

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik