monumenta.ch > Augustinus > 19


Augustinus, De immortalitate animae, 12, 19.

1 At si veritati contrarium ita quaeramus, non in quantum veritas est, sed in quantum summe maximeque est, quanquam in tantum est idipsum in quantum est veritas; siquidem veritatem eam dicimus qua vera sunt omnia in quantumcumque sunt, in tantum autem sunt in quantum vera sunt; tamen nullo modo id defugerim, quod mihi evidentius suffragatur.
2 Nam si nulla essentia in quantum essentia est, aliquid habet contrarium, multo minus habet contrarium prima illa essentia, quae dicitur veritas, in quantum essentia est.
3 Primum autem verum est.
4 Omnis enim essentia non ob aliud essentia est, nisi quia est.
5 Esse autem non habet contrarium, nisi non esse: unde nihil est essentiae contrarium.
6 Nullo modo igitur res ulla esse potest contraria illi substantiae, quae maxime ac primitus est.
7 Ex qua si habet animus idipsum quod est (non enim aliunde hoc habere potest, qui ex se non habet, nisi ab illa re quae illo ipso est animo praestantior), nulla res est qua id amittat, quia nulla res ei rei est contraria qua id habet; et propterea esse non desinit.
8 Sapientiam vero, quia conversione habet ad id ex quo est, aversione illam potest amittere.
9 Conversioni namque aversio contraria est.
10 Illud vero quod ex eo habet cui nulla res est contraria, non est unde possit amittere.
11 Non igitur potest interire.
Augustinus HOME