Augustinus, De immortalitate animae, 10, 17.
1 | Nisi forte vitam temperationem aliquam corporis, ut nonnulli opinati sunt, debemus credere. |
2 | Quibus profecto nunquam hoc visum esset, si ea quae vere sunt et incommutabilia permanent, eodem animo a corporum consuetudine alienato atque purgato videre valuissent. |
3 | Quis enim bene se inspiciens, non expertus est tanto se aliquid intellexisse sincerius, quanto removere atque subducere intentionem mentis a corporis sensibus potuit? Quod si temperatio corporis esset animus, non utique id posset accidere. |
4 | Non enim ea res quae naturam propriam non haberet, neque substantia esset, sed in subiecto corpore tanquam color et forma inseparabiliter inesset, ullo modo se ab eodem corpore ad intelligibilia percipienda conaretur avertere, et in quantum id posset, in tantum illa posset intueri, eaque visione melior et praestantior fieri. |
5 | Nullo quippe modo forma vel color, vel ipsa etiam corporis temperatio, quae certa commixtio est earum quatuor naturarum quibus idem corpus subsistit, avertere se ab eo potest, in quo subiecto est inseparabiliter. |
6 | Ad haec, ea quae intelligit animus cum se avertit a corpore, non sunt profecto corporea; et tamen sunt, maximeque sunt, nam eodem modo semper sese habent. |
7 | Nam nihil absurdius dici potest quam ea esse quae oculis videmus, ea non esse quae intelligentia cernimus; cum dubitare dementis sit, intelligentiam incomparabiliter oculis anteferri. |
8 | Haec autem quae intelliguntur eodem modo sese habentia, cum ea intuetur animus, satis ostendit se illis esse coniunctum, miro quodam eodemque incorporali modo, scilicet non localiter. |
9 | Namque aut in illo sunt, aut ipse in illis. |
10 | Et utrumlibet horum sit, aut in subiecto alterum in altero est, aut utrumque substantia est. |
11 | Sed si illud primum est, non est in subiecto corpore animus, ut color et forma: quia vel ipse substantia est, vel alteri substantiae quae corpus non est, in subiecto inest. |
12 | Si autem hoc secundum verum est, non est in subiecto corpore tanquam color animus, quia substantia est. |
13 | Temperatio autem corporis in subiecto corpore est tanquam color: non est ergo temperatio corporis animus, sed vita est animus: et se nulla res deserit; et id moritur quod vita deserit: non igitur animus mori potest. |