Augustinus, De immortalitate animae, 9, 16.
1 | Quod si quisquam non eum interitum dicit formidandum animo, quo efficitur ut nihil sit quod aliquid fuit, sed eum quo dicimus ea mortua quae vita carent; attendat quod nulla res seipsa caret. |
2 | Est autem animus vita quaedam: unde omne quod animatum est, vivere; omne autem inanime quod animari potest, mortuum, id est vita privatum intelligitur. |
3 | Non ergo potest animus mori. |
4 | Nam si carere poterit vita, non animus sed animatum aliquid est. |
5 | Quod si absurdum est, multo minus hoc genus interitus timendum est animo, quod vitae certe non est timendum. |
6 | Nam prorsus si tunc moritur animus, cum eum deserit vita illa; ipsa vita quae hunc deserit multo melius intelligitur animus, ut iam non sit animus quidquid a vita deseritur, sed ea ipsa vita quae deserit. |
7 | Quidquid enim vita desertum mortuum dicitur, id ab anima desertum intelligitur: haec autem vita, quae deserit ea quae moriuntur, quia ipsa est animus, et seipsam non deserit; non moritur animus. |