Augustinus, De immortalitate animae, 8, 15.
1 | Quanquam si ita est, magis id habet animus quem corpori praestare manifestum est. |
2 | Atque ita de proximo immortalis probatur, si potest esse per seipsum. |
3 | Quidquid enim tale est, incorruptibile sit necesse est, ac per hoc interire non possit, quia nihil se deserit. |
4 | Sed corporis mutabilitas in promptu est, quod ipsius universi corporis universus motus satis indicat. |
5 | Unde diligenter inspicientibus quantum talis natura inspici potest, ordinata mutabilitate id quod immutabile est imitari reperitur. |
6 | Quod autem per se est, ne motu quidem opus habet ullo, omni copia sibi seipso existente; quia motus omnis ad aliud est, cuius indiget quod movetur. |
7 | Adest igitur species universo corpori, meliore natura sufficiente atque obtinente quae fecit: quare illa mutabilitas non adimit corpori corpus esse, sed de specie in speciem transire facit motu ordinatissimo. |
8 | Non enim quaepiam eius pars ad nihilum redigi sinitur, cum totum capessat vis illa effectoria nec laborante nec deside potentia, dans ut sit omne quod per illam est, in quantum est: quamobrem nemo tam devius a ratione debet esse, cui aut non sit certum corpore animum esse meliorem, aut qui hoc concesso arbitretur corpori non accidere ut corpus non sit, animo accidere ut animus non sit. |
9 | Quod si non accidit, neque animus esse nisi vivat, potest, nunquam profecto animus moritur. |