monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, De immortalitate animae, 8, 13. <<<     >>> 15.

Augustinus, De immortalitate animae, 8, 14.

1 Sit igitur nostrae ratiocinationis exordium, quod nulla res se facit aut gignit, alioquin erat antequam esset: quod si falsum est, illud est verum.
2 Item quod factum ortumve non est, et tamen est, sempiternum sit necesse est.
3 Quam naturam et excellentiam quisquis ulli corpori dat, errat vehementer quidem.
4 Sed quid pugnamus? multo enim magis eam dare animo cogimur.
5 Ita si corpus ullum est sempiternum, nullus animus non sempiternus est.
6 Quoniam quilibet animus cuilibet corpori praeferendus est, et omnia sempiterna non sempiternis.
7 At si quod vere dicitur, factum est corpus; aliquo faciente factum est, nec eo inferiore.
8 Neque enim esset potens ad dandum ei quod faceret, quidquid illud est quod est, id quod faciebat.
9 Sed ne pari quidem: oportet enim facientem melius aliquid habere ad faciendum, quam est id quod facit.
10 Nam de gignente non absurde dicitur, hoc eum esse, quod est illud quod ab eo gignitur.
11 Universum igitur corpus ab aliqua vi et natura potentiore atque meliore factum est, non utique corporea.
12 Nam si corpus a corpore factum est, non potuit universum fieri.
13 Verissimum est enim quod in exordio ratiocinationis huius posuimus, nullam rem a se posse fieri.
14 Haec autem vis et natura incorporea effectrix corporis universi praesente potentia tenet universum.
15 Non enim fecit, atque discessit effectumque deseruit.
16 Ea quippe substantia quae corpus non est, neque, ut ita dicam, localiter movetur, ut ab ea substantia quae locum obtinet, separari queat; et illa effectoria vis vacare non potest, quin id quod ab ea factum est, tueatur, et specie carere non sinat, qua est in quantumcumque est.
17 Quod enim per se non est, si destituatur ab eo per quod est, profecto non erit: et non possumus dicere id accepisse corpus cum factum est, ut seipso iam contentum esse posset, etiamsi a conditore desereretur.
Augustinus HOME

bnf17349.161

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik