monumenta.ch > Augustinus > 13
>>> Augustinus, De immortalitate animae, 8, 14.

Augustinus, De immortalitate animae, 8, 13.

1 Quod si non id quod est in mole corporis, sed id quod in specie facit corpus esse, quae sententia invictiore ratione approbatur: tanto enim magis est corpus, quanto speciosius est atque pulchrius; tantoque minus est, quanto foedius ac deformius; quae defectio non praecisione molis, de qua iam satis actum est, sed speciei privatione contingit: quaerendum de hac re diligenter ac discutiendum est, ne quis affirmet animum tali defectu interire; ut quoniam specie aliqua sua privatur dum stultus est, credatur in tantum augeri posse hanc privationem, ut omni modo specie spoliet animum, et ea labe ad nihilum redigat cogatque interire.
2 Quamobrem si potuerimus impetrare ut ostendatur, ne corpori quidem hoc posse accidere, ut etiam ea specie privetur qua corpus est; iure fortasse obtinebimus multo minus auferri posse animo quo animus est.
3 Siquidem nemo se bene inspexit, qui non omni corpori qualemlibet animum praeponendum esse fateatur.
Augustinus HOME

bnf17349.161