Augustinus, De immortalitate animae, 7, 12.
1 | At enim aversio ipsa a ratione per quam stultitia contingit animo, sine defectu eius fieri non potest: si enim magis est ad rationem conversus eique inhaerens, ideo quod inhaeret incommutabili rei quae est veritas, quae et maxime et primitus est; cum ab ea est aversus, idipsum esse minus habet, quod est deficere. |
2 | Omnis autem defectus tendit ad nihilum; et interitum nullum magis proprie oportet accipi, quam cum id, quod aliquid erat, nihil fit. |
3 | Quare tendere ad nihilum, est ad interitum tendere. |
4 | Qui cur non cadat in animum, vix est dicere, in quem defectus cadit. |
5 | Dantur hic caetera: sed negatur esse consequens interire id quod tendit ad nihilum, id est ad nihilum pervenire. |
6 | Quod in corpore quoque animadverti potest. |
7 | Nam quoniam quodlibet corpus pars est mundi sensibilis, et ideo quanto maius est locique plus occupat, tanto magis propinquat universo: quantoque id magis facit, tanto magis est. |
8 | Magis enim est totum quam pars. |
9 | Quare etiam minus sit, cum minuitur, necesse est. |
10 | Defectum ergo patitur cum minuitur. |
11 | Porro autem minuitur, cum ex eo aliquid praecisione detrahitur. |
12 | Ex quo conficitur ut tali detractione tendat ad nihilum. |
13 | At nulla praecisio perducit ad nihilum. |
14 | Omnis enim pars quae remanet, corpus est, et quidquid hoc est, quantolibet spatio locum occupat. |
15 | Neque id posset, nisi haberet partes in quas identidem caederetur. |
16 | Potest igitur infinite caedendo infinite minui, et ideo defectum pati atque ad nihilum tendere, quamvis pervenire nunquam queat. |
17 | Quod item de ipso spatio et quolibet intervallo dici atque intelligi potest. |
18 | Nam et de his etiam terminatis, dimidiam, verbi gratia, partem detrahendo, et ex eo quod restat, semper dimidiam, minuitur intervallum, atque ad finem progreditur, ad quem tamen nullo pervenitur modo. |
19 | Quo minus hoc de animo formidandum est. |
20 | Est enim profecto corpore melior et vivacior, a quo huic vita tribuitur. |