Augustinus, De immortalitate animae, 6, 11.
1 | Quare ista coniunctio intuentis animi, et eius veri quod intuetur, aut ita est ut subiectum sit animus, verum autem illud in subiecto; aut contra subiectum verum, et in subiecto animus; aut utrumque substantia. |
2 | Horum autem trium si primum est, tam est immortalis animus quam ratio, secundum superiorem disputationem, quod inesse illa nisi vivo non potest. |
3 | Eadem necessitas in secundo est. |
4 | Nam si verum illud quod ratio dicitur, nihil habet commutabile sicut apparet; nihil commutari potest quod in eo tanquam in subiecto est. |
5 | Remanet igitur omnis pugna de tertio. |
6 | Nam si animus substantia est, et substantia ratio cui coniungitur; non absurde quis putaverit fieri posse, ut manente illa hic esse desinat. |
7 | Sed manifestum est quamdiu animus a ratione non separatur eique cohaeret, necessario eum manere atque vivere. |
8 | Separari autem qua tandem vi potest? Num corporea, cuius et potentia infirmior, et origo inferior, et ordo separatior? Nullo modo. |
9 | Animali ergo? Sed etiam in quo modo? An alter animus potentior quisquis est, contemplari rationem non potest, nisi alterum inde separaverit? At neque ratio cuiquam contemplanti defuerit, si omnes contemplentur: et cum nihil sit ipsa ratione potentius, qua nihil est incommutabilius; nullo pacto erit animus nondum rationi coniunctus, eo qui est coniunctus potentior. |
10 | Restat ut aut ipsa ratio a se ipsum separet, aut ipse animus ab ea voluntate separetur. |
11 | Sed nihil est in illa natura invidentiae, quominus fruendam se animo praebeat. |
12 | Deinde quo magis est, eo quidquid sibi coniungitur facit ut sit, cui rei contrarius est interitus. |
13 | Voluntate autem animum separari a ratione non nimis absurde quis diceret, si ulla ab invicem separatio posset esse rerum quas non continet locus. |
14 | Quod quidem dici adversus omnia superiora potest, quibus alias contradictiones opposuimus. |
15 | Quid ergo? Iamne concludendum est, animum esse immortalem? an etiamsi separari non potest, exstingui potest? At si illa rationis vis ipsa sua coniunctione afficit animum; neque enim non afficere potest; ita profecto afficit ut ei esse tribuat. |
16 | Est enim maxime ipsa ratio, ubi summa etiam incommutabilitas intelligitur. |
17 | Itaque eum quem ex se afficit, cogit esse quodammodo. |
18 | Non ergo exstingui animus potest, nisi a ratione separatus; separari autem non potest, ut supra ratiocinati sumus: non potest igitur interire. |