monumenta.ch > Augustinus > 10
>>> Augustinus, De immortalitate animae, 6, 11.

Augustinus, De immortalitate animae, 6, 10.

1 Ergo incumbendum omnibus ratiocinandi viribus video, ut ratio quid sit, et quoties definiri possit sciatur, ut secundum omnes modos et de animae immortalitate constet.
2 Ratio est aspectus animi, quo per seipsum, non per corpus verum intuetur; aut ipsa veri contemplatio, non per corpus; aut ipsum verum quod contemplatur.
3 Primum illud in animo esse nemo ambigit: de secundo et tertio quaeri potest; sed et secundum sine animo esse non potest.
4 De tertio magna quaestio est, utrum verum illud quod sine instrumento corporis animus intuetur sit per seipsum, et non sit in animo, aut possit esse sine animo.
5 Quoquolibet modo autem se habeat, non id posset contemplari animus per seipsum, nisi aliqua coniunctione cum eo.
6 Nam omne quod contemplamur, sive cogitatione capimus, aut sensu aut intellectu capimus.
7 Sed ea quae sensu capiuntur, extra etiam nos esse sentiuntur, et locis continentur, unde nec percipi quidem posse affirmantur.
8 Ea vero quae intelliguntur, non quasi alibi posita intelliguntur, quam ipse qui intelligit animus: simul enim etiam intelliguntur non contineri loco.
Augustinus HOME

bnf17349.159