Augustinus, De immortalitate animae, 5, 8.
1 | Hae omnes mutationes, si non necessario argumento sunt mori animam, nihil quidem metuendae sunt per se ipsae separatim: sed ne rationi nostrae adversentur, qua dictum est, mutato subiecto omne quod in subiecto est necessario mutari, videndum est. |
2 | Sed non adversantur. |
3 | Nam illud secundum hanc mutationem subiecti dicitur, per quam omnino mutare cogitur nomen. |
4 | Nam si ex albo cera nigrum colorem ducat alicunde, non minus cera est; et si ex quadrata rotundam formam sumat, et ex molli durescat, frigescatque ex calida: at ista in subiecto sunt, et cera subiectum. |
5 | Manet autem cera non magis minusve cera, cum illa mutentur. |
6 | Potest igitur aliqua mutatio fieri eorum quae in subiecto sunt, cum ipsum tamen iuxta id quod hoc est ac dicitur, non mutetur. |
7 | At si eorum quae in subiecto sunt, tanta commutatio fieret, ut illud quod subesse dicebatur, dici iam omnino non posset; veluti cum calore ignis cera in auras discedit, eamque mutationem patitur ut recte intelligatur mutatum esse subiectum, quod cera erat, et cera iam non est: nullo modo aliqua ratione quidquam eorum, quae in illo subiecto ideo erant quia hoc erat, remanere putaretur. |