Augustinus, De immortalitate animae, 5, 7.
1 | Nunc autem quatenus accipienda sit animi mutatio videamus. |
2 | Si enim subiectum est animus arte in subiecto existente, neque subiectum immutari potest quin et id quod in subiecto est immutetur; qui possumus obtinere immutabilem esse artem atque rationem, si mutabilis animus in quo illa sunt esse convincitur? Quae autem maior quam in contraria solet esse mutatio? et quis negat animum, ut omittam caetera, stultum alias, alias vero esse sapientem? Prius ergo quot modis accipiatur, quae dicitur animae mutatio, videamus; qui, ut opinor, manifestiores duntaxat clarioresque nobis duo sunt genere, specie vero plures inveniuntur. |
3 | Namque aut secundum corporis passiones, aut secundum suas, anima dicitur immutari. |
4 | Secundum corporis, ut per aetates, per morbos, per dolores, labores, offensiones, per voluptates. |
5 | Secundum suas autem, ut cupiendo, laetando, metuendo, aegrescendo, studendo, discendo. |