monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, De immortalitate animae, 4, 5. <<<    

Augustinus, De immortalitate animae, 4, 6.

1 At enim si ars aliquando est, aliquando non est in animo, quod per oblivionem atque imperitiam satis notum est; nihil ad eius immortalitatem affert argumenti huius connexio, nisi negetur antecedens hoc modo.
2 Aut est aliquid in animo, quod in praesenti cogitatione non est; aut non est in erudito animo ars musica, cum de sola geometrica cogitat: hoc autem falsum est; illud igitur verum.
3 Non autem quidquam se habere animus sentit, nisi quod in cogitationem venerit.
4 Potest igitur aliquid esse in animo, quod esse in se animus ipse non sentiat.
5 Id autem quamdiu sit, nihil interest.
6 Namque si diutius fuerit in aliis animus occupatus, quam ut intentionem suam in ante cogitata facile possit reflectere, oblivio vel imperitia nominatur.
7 Sed cum vel nos ipsi nobiscum ratiocinantes, vel ab alio bene interrogati de quibusdam liberalibus artibus ea quae invenimus, non alibi quam in animo nostro invenimus: neque id est invenire, quod facere aut gignere; alioquin aeterna gigneret animus inventione temporali (nam aeterna saepe invenit; quid enim tam aeternum quam circuli ratio, vel si quid aliud in huiuscemodi artibus, nec non fuisse aliquando, nec non fore comprehenditur?): manifestum etiam est, immortalem esse animum humanum, et omnes veras rationes in secretis eius esse, quamvis eas sive ignoratione sive oblivione, aut non habere, aut amisisse videatur.
Augustinus HOME

bnf12958.57 bnf17349.157

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik