Augustinus, De immortalitate animae, 3, 4.
1 | Hinc iam colligimus, posse esse quiddam quod cum movet mutabilia, non mutatur. |
2 | Cum enim non mutatur moventis intentio perducendi ad finem quem volet corpus quod movet, illudque corpus de quo aliquid fit eodem motu per momenta mutetur, atque illa intentio perficiendi quam immutatam manere manifestum est, et ipsa membra artificis, et lignum aut lapidem artifici subiectum moveat, quis dubitet consequens esse quod dictum est? Non igitur si qua mutatio corporum movente animo fit, quamvis in eam sit intentus, hinc eum necessario mutari, et ob hoc etiam mori arbitrandum est. |
3 | Potest enim in hac intentione simul et memoriam praeteritorum et exspectationem futurorum habere, quae omnia sine vita esse non possunt. |
4 | Quanquam etsi nullus interitus sine mutatione sit, et nulla mutatio sine motu; non tamen omnis mutatio interitum, omnisque motus mutationem operatur. |
5 | Licet enim ipsum corpus nostrum, et motum plerumque qualibet actione, et mutatum certe vel aetate dicere, tamen nondum interisse, id est non esse sine vita. |
6 | Liceat igitur et animum non continuo putare privari vita, quanquam ei fortasse per motum mutatio nonnulla contingat. |