monumenta.ch > Augustinus > 3
>>> Augustinus, De immortalitate animae, 3, 4.

Augustinus, De immortalitate animae, 3, 3.

1 Quaedam constantiae virtus est, et omnis constantia immutabilis est, et omnis virtus potest aliquid agere, nec cum agit aliquid, virtus non est.
2 Omnis porro actio movetur, aut movet.
3 Aut igitur non omne quod movetur, aut certe non omne quod movet, mutabile est.
4 At omne quod ab alio movetur, nec movet ipsum, aliquid mortale est.
5 Neque mortale quidquam immutabile.
6 Quare de certo iam et sine ulla disiunctione concluditur, non omne quod movet mutari.
7 Nullus autem motus sine substantia: et omnis substantia aut vivit, aut non vivit: atque omne quod non vivit, exanime est; nec est ulla exanimis actio.
8 Illud igitur quod ita movet ut non mutetur, non potest esse nisi viva substantia.
9 Haec autem omnis per quoslibet gradus corpus movet.
10 Non igitur omne quod corpus movet, mutabile est.
11 Corpus autem non nisi secundum tempus movetur: ad hoc enim pertinet tardius et celerius moveri: conficitur esse quiddam quod tempore moveat, nec tamen mutetur.
12 Omne autem quod tempore movet corpus, tametsi ad unum finem tendat, tamen nec simul potest omnia facere, nec potest non plura facere: neque enim valet quavis ope agatur, aut perfecte unum esse, quod in partes secari potest, aut ullum est sine partibus corpus, aut sine morarum intervallo tempus, aut vero vel brevissima syllaba enuntietur, cuius non tunc finem audias, cum iam non audis initium.
13 Porro quod sic agitur, et exspectatione opus est ut peragi, et memoria ut comprehendi queat quantum potest.
14 Et exspectatio futurarum rerum est, praeteritarum vero memoria.
15 At intentio ad agendum praesentis est temporis, per quod futurum in praeteritum transit, nec coepti motus corporis exspectari finis potest sine ulla memoria.
16 Quomodo enim exspectatur ut desinat, quod aut coepisse excidit, aut omnino motum esse? Rursus intentio peragendi quae praesens est, sine exspectatione finis qui futurus est, non potest esse: nec est quidquam quod aut nondum est, aut iam non est.
17 Potest igitur in agendo quiddam esse, quod ad ea quae nondum sunt pertineat.
18 Possunt simul in agente plura esse, cum ea plura quae aguntur simul esse non possint.
19 Possunt ergo etiam in movente, cum in eo quod movetur non possint.
20 At quaecumque in tempore simul esse non possunt, et tamen a futuro in praeteritum transmittuntur, mutabilia sint necesse est.
Augustinus HOME

bnf17349.155

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik