monumenta.ch > Augustinus > 2


Augustinus, De immortalitate animae, 2, 2.

1 Ratio profecto aut animus est, aut in animo.
2 Melior autem ratio nostra, quam corpus nostrum: et corpus nostrum nonnulla substantia est, et melius est esse substantiam, quam nihil: non est igitur ratio nihil.
3 Rursum, quaecumque harmonia corporis est, in subiecto corpore sit necesse est inseparabiliter, nec aliud quidquam in illa harmonia esse credatur, quod non aeque necessario sit in subiecto illo corpore, in quo et ipsa harmonia non minus inseparabiliter.
4 Mutabile est autem corpus humanum, et immutabilis ratio.
5 Mutabile est enim omne quod semper eodem modo non est.
6 Et semper eodem modo est, Duo et quatuor, sex.
7 Item semper eodem modo est quod est, quod quatuor habent duo et duo; hoc autem non habent duo: duo igitur quatuor non sunt.
8 Est autem ista ratio immutabilis: igitur ratio est.
9 Nullo modo autem potest, mutato subiecto, id quod in eo est inseparabiliter non mutari.
10 Non est igitur harmonia corporis animus.
11 Nec mors potest accidere immutabilibus rebus.
12 Semper ergo animus vivit, sive ipse ratio sit, sive in eo ratio inseparabiliter.
Augustinus HOME