monumenta.ch > Augustinus > 1


Augustinus, De immortalitate animae, 1, 1.

1 Si alicubi est disciplina, nec esse nisi in eo quod vivit potest, et semper est, neque quidquam in quo quid semper est potest esse non semper; semper vivit in quo est disciplina.
2 Si nos sumus qui ratiocinamur, id est animus noster, nec recte ratiocinari sine disciplina potest, nec sine disciplina esse animus, nisi in quo disciplina non est, potest; est in hominis animo disciplina.
3 Est autem alicubi disciplina: nam est, et quidquid est nusquam esse non potest.
4 Item disciplina non potest esse, nisi in eo quod vivit.
5 Nihil enim quod non vivit, aliquid discit; nec esse in eo quod nihil discit, disciplina potest.
6 Item semper est disciplina.
7 Nam quod est atque immutabile est, semper sit necesse est.
8 Esse autem disciplinam, nemo negat.
9 Et quisquis fatetur fieri non posse, ut ducta per medium circulum linea non sit omnium, quae non per medium ducuntur maxima, idque esse alicuius disciplinae; immutabilem disciplinam esse non negat.
10 Item nihil in quo quid semper est, potest esse non semper.
11 Nihil enim quod semper est, patitur sibi subtrahi aliquando id in quo semper est.
12 Iamvero cum ratiocinamur, animus id agit.
13 Non enim id agit, nisi qui intelligit: nec corpus intelligit, nec animus auxiliante corpore intelligit; quia cum intelligere vult, a corpore avertitur.
14 Quod enim intelligitur, eiusmodi est semper; nihilque corporis eiusmodi est semper: non igitur potest adiuvare animum ad intellectum nitentem, cui non impedire satis est.
15 Item nemo sine disciplina recte ratiocinatur.
16 Est enim recta ratiocinatio a certis ad incertorum indagationem nitens cogitatio: nihilque certum est in animo quod ignorat.
17 Omne autem quod scit animus, in sese habet; nec ullam rem scientia complectitur, nisi quae ad aliquam pertineat disciplinam.
18 Est enim disciplina quarumcumque rerum scientia.
19 Semper igitur animus humanus vivit.
Augustinus HOME

bnf17349.154

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik