Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XXIV., 46.
1 | Repetite assidue librum istum, et si intelligitis, Deo gratias agite: ubi autem non intelligitis, orate ut intelligatis: dabit enim vobis Dominus intellectum. |
2 | Mementote scriptum esse: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei (Iacobi I, 5). |
3 | Ipsa est sapientia desursum descendens, sicut ipse apostolus Iacobus dicit. |
4 | Illam vero sapientiam repellite a vobis, et orate ut non sit in vobis, quam detestatus est, ubi ait: Quod si zelum amarum habetis, et contentiones in vobis sunt, non est ista sapientia desursum descendens; sed terrena, animalis, diabolica. |
5 | Ubi enim zelus et contentio est, ibi inconstantia et omne opus pravum. |
6 | Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, inaestimabilis, sine simulatione (Id. III, 14-17.) Quid boni ergo non habebit, qui hanc sapientiam postularit et impetrarit a Domino? Et hinc intelligite gratiam; quia si ex nobis esset ista sapientia, desursum non esset, nec ab ipso qui nos creavit Deo postulanda esset. |
7 | Fratres, orate et pro nobis, ut temperanter et pie et iuste vivamus in hoc saeculo, exspectantes illam beatam spem, et manifestationem Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi (Tit. II, 12, 13), cui est honor et gloria et regnum cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. |
8 | Amen. |