monumenta.ch > Augustinus > 45.


Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XXIII., 45.

1 Ad occulta ergo Dei iudicia revocate, quando videtis in una causa, quam certe habent omnes parvuli, haereditarium malum trahentes ex Adam, huic subveniri ut baptizetur, illi non subveniri ut in ipsa obligatione moriatur; illum baptizatum in hac vita relinqui, quem praescivit Deus impium futurum, istum vero baptizatum rapi ex hac vita, ne malitia mutet intellectum eius (Sap. IV, 11): et nolite in istis dare iniustitiam vel insipientiam Deo, apud quem iustitiae fons est et sapientiae: sed sicut vos exhortatus sum ab initio sermonis huius, in quod pervenistis, in eo ambulate, et hoc quoque vobis Deus revelabit (Philipp. III, 16 et 15), et si non in hac vita, certe in altera: nihil est enim occultum quod non revelabitur (Matth. X, 26).
2 Quando ergo auditis dicentem Dominum, Ego Dominus seduxi prophetam illum (Ezech. XIV, 9); et quod ait Apostolus, Cuius vult miseretur, et quem vult obdurat (Rom. IX, 18): in eo quem seduci permittit vel obdurari, mala eius merita credite; in eo vero cuius miseretur, gratiam Dei non reddentis mala pro malis, sed bona pro malis, fideliter et indubitanter agnoscite.
3 Nec ideo auferatis a Pharaone liberum arbitrium, quia multis locis dicit Deus, Ego induravi Pharaonem; vel, induravi, aut indurabo cor Pharaonis (Exod. IVXIV, passim).
4 Non enim propterea ipse Pharao non induravit cor suum.
5 Nam et hoc de illo legitur, quando ablata est ab Aegyptiis cynomyia, dicente Scriptura: Et ingravavit Pharao cor suum et in isto tempore, et noluit dimittere populum (Id. VIII, 32).
6 Ac per hoc et Deus induravit per iustum iudicium, et ipse Pharao per liberum arbitrium.
7 Certi ergo estote quia non erit inanis labor vester, si in bono proposito proficientes perseveretis usque in finem.
8 Deus enim qui modo illis quos liberat non reddit secundum opera eorum, tunc reddet unicuique secundum opera eius (Matth. XVI, 27).
9 Reddet omnino Deus et mala pro malis, quoniam iustus est; et bona pro malis, quoniam bonus est; et bona pro bonis, quoniam bonus et iustus est; tantummodo mala pro bonis non reddet, quoniam iniustus non est.
10 Reddet ergo mala pro malis, poenam pro iniustitia; et reddet bona pro malis, gratiam pro iniustitia; et reddet bona pro bonis, gratiam pro gratia.
Augustinus HOME

bnf12205.55

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik