monumenta.ch > Augustinus > 44.


Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XXII., 44.

1 Sed suspicentur homines quaelibet merita bona, quae putant praecedere, ut iustificentur per Dei gratiam; non intelligentes, cum hoc dicunt, nihil aliud quam se negare gratiam: sed, ut dixi, quod volunt de maioribus suspicentur; de parvulis certe Pelagiani quid respondeant non inveniunt, quorum nec voluntas ulla est in accipienda gratia, cuius voluntatis meritum praecessisse dicant, et insuper eos etiam cum fletu reluctari videmus, quando baptizantur et divina Sacramenta percipiunt; quod eis ad magnum impietatis peccatum imputaretur, si iam libero uterentur arbitrio: et tamen haeret etiam in reluctantibus gratia, apertissime nullo bono merito praecedente, alioquin gratia iam non esset gratia.
2 Et aliquando filiis infidelium praestatur haec gratia, cum occulta Dei providentia in manus piorum quomodocumque perveniunt: aliquando autem filii fidelium non eam consequuntur, aliquo impedimento existente, ne possit periclitantibus subveniri.
3 Fiunt vero ista per occultam Dei providentiam, cuius inscrutabilia sunt iudicia, et investigabiles viae: quod ut Apostolus diceret, quid praedixerit intuemini.
4 Agebat enim de Iudaeis et Gentibus, cum scriberet ad Romanos, id est, ad Gentes, et ait: Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis in illorum incredulitate; ita et hi nunc non crediderunt in vestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur: conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur (Rom. XI, 30-33).
5 Et cum attendisset quid dixerit, admirans sententiae suae certam quidem veritatem, sed magnam profunditatem, quomodo concluserit Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur, quasi faciens mala ut venirent bona, mox exclamavit atque ait: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! Haec enim inscrutabilia iudicia et investigabiles viae perversi homines non cogitantes, et proclives ad reprehendendum, non idonei ad intelligendum, putabant et iactitabant Apostolum dicere, Faciamus mala, ut veniant bona (Id. III, 8.) Quod absit ut Apostolus diceret: sed homines non intelligentes hoc putabant dici, quando audiebant quod dixit Apostolus, Lex autem subintravit, ut abundaret delictum: ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia (Id. 5, 20).
6 Sed utique gratia id agit, ut iam fiant bona ab eis qui fecerunt mala; non ut perseverent in malis, et reddi sibi existiment bona.
7 Non itaque debent dicere, Faciamus mala, ut veniant bona: sed, Fecimus mala, et venerunt bona; iam faciamus bona, ut in futuro saeculo recipiamus pro bonis bona, qui in hoc saeculo recipimus pro malis bona.
8 Propter quod scriptum est in Psalmo: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1).
9 Prius itaque non ideo venit Filius hominis in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Ioan. III, 17): hoc propter misericordiam: postea vero propter iudicium venturus est iudicare vivos et mortuos; quamvis et in hoc tempore ipsa salvatio non fiat sine iudicio, sed occulto, ideo ait, In iudicium veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant (Id. IX, 39).
Augustinus HOME

bnf12205.54

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik