monumenta.ch > Augustinus > 43.
Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XXI., , 42. <<<    

Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XXI., 43.

1 His et talibus testimoniis divinorum eloquiorum, quae omnia commemorare nimis longum est, satis, quantum existimo, manifestatur, operari Deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates quocumque voluerit, sive ad bona pro sua misericordia, sive ad mala pro meritis eorum, iudicio utique suo aliquando aperto, aliquando occulto, semper tamen iusto.
2 Fixum enim debet esse et immobile in corde vestro, quia non est iniquitas apud Deum (Rom. IX, 14).
3 Ac per hoc quando legitis in Litteris veritatis, a Deo seduci homines, aut obtundi vel obdurari corda eorum, nolite dubitare praecessisse mala merita eorum, ut iuste ista paterentur: ne incurratis in illud proverbium Salomonis, Insipientia viri violat vias eius, Deum autem causatur in corde suo (Prov. XIX, 3).
4 Gratia vero non secundum merita hominum datur, alioquin gratia iam non est gratia (Rom. XI, 6): quia ideo gratia vocatur, quia gratis datur.
5 Si autem potens est, sive per Angelos, vel bonos vel malos, sive quocumque alio modo operari etiam in cordibus malorum, pro meritis eorum, quorum malitiam non ipse fecit, sed aut originaliter tracta est ab Adam, aut crevit per propriam voluntatem: quid mirum est, si per Spiritum sanctum operatur in cordibus electorum suorum bona, qui operatus est ut ipsa corda essent ex malis bona?
Augustinus HOME

bnf12205.53

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik