Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XXI., 42.
1 | Quis non ista iudicia divina contremiscat, quibus agit Deus in cordibus etiam malorum hominum quidquid vult, reddens eis tamen secundum merita eorum? Roboam filius Salomonis respuit consilium salubre seniorum, quod ei dederant, ne cum populo dure ageret, et verbis coaevorum suorum potius acquievit, respondendo minaciter quibus leniter debuit. |
2 | Unde hoc, nisi propria voluntate? Sed hinc ab eo recesserunt decem tribus Israel, et alium regem sibi constituerunt Ieroboam, ut irati Dei voluntas fieret, quod etiam futurum esse praedixerat. |
3 | Quid enim Scriptura dicit? Et non audivit rex plebem, quoniam erat conversio a Domino, ut statueret verbum suum quod locutus est in manu Achiae Selonitae de Ieroboam filio Nabath (III Reg. XII, 3-20). |
4 | Nempe sic factum est illud per hominis voluntatem, ut tamen conversio esset a Domino. |
5 | Legite libros Paralipomenon, et invenietis in secundo libro scriptum: Et suscitavit Dominus super Ioram spiritum Philistiim et Arabum qui finitimi erant Aethiopibus, et ascenderunt in terram Iuda, et dissipaverunt eam, et ceperunt omnem substantiam, quae in domo regis inventa est (II Par. XXI, 16, 17). |
6 | Hic ostenditur, Deum suscitare hostes eis terris vastandis, quas tali poena iudicat dignas. |
7 | Numquid tamen Philistiim et Arabes in terram Iudaeam dissipandam sine sua voluntate venerunt, aut sic venerunt sua voluntate, ut mendaciter scriptum sit quod Dominus ad hoc faciendum eorum spiritum suscitavit? Imo utrumque verum est, quia et sua voluntate venerunt, et tamen spiritum eorum Dominus suscitavit. |
8 | Quod etiam sic dici potest, et eorum spiritum Dominus suscitavit, et tamen sua voluntate venerunt. |
9 | Agit enim Omnipotens in cordibus hominum etiam motum voluntatis eorum, ut per eos agat quod per eos agere ipse voluerit, qui omnino iniuste aliquid velle non novit. |
10 | Quid est quod homo Dei dixit ad Amessiam regem, Non veniat tecum exercitus Israel, non est enim Dominus cum Israel, omnibus filiis Ephrem: quoniam si putaveris obtinere in illis, in fugam convertet te Deus ante inimicos, quoniam virtus est Deo vel adiuvare vel in fugam vertere (II Par. XXV, 7, 8)? Quomodo virtus Dei alios adiuvat in bello dando eis fiduciam, alios immisso timore vertit in fugam, nisi quia ille qui in coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit (Psal. CXXXIV, 6), etiam in cordibus hominum operatur? Legimus quid dixerit Ioas rex Israel, mittens nuntium ad Amessiam regem volentem pugnare cum illo. |
11 | Nam post aliqua dixit: Nunc sede in domo tua. |
12 | Quid provocas in malum, et cadis tu et Iuda tecum (IV Reg. XIV, 9, 10)? Deinde Scriptura subiunxit: Et non audivit Amessias; quoniam a Deo erat ut traderetur in manus, quoniam quaesierunt deos Edom (II Par. XXV, 20). |
13 | Ecce Deus idololatriae peccatum volens vindicare, hoc operatus est in eius corde, cui utique iuste irascebatur, ut admonitionem salubrem non audiret, sed ea contempta iret in bellum, ubi cum suo exercitu caderet. |
14 | Per Ezechielem prophetam dicit Deus, Et propheta si erraverit et locutus fuerit, ego Dominus seduxi prophetam illum, et extendam manum meam super eum, et exterminabo eum de medio populi mei Israel (Ezech. XIV, 9). |
15 | In libro Esther scriptum est, quae mulier ex populo Israel in terra captivitatis facta erat uxor alienigenae regis Assueri: ergo in eius libro scriptum est, quod cum haberet necessitatem interveniendi pro populo suo, quem rex, ubicumque in regno eius esset, iusserat trucidari, oravit ad Dominum: cogebat enim eam magna necessitas, ut praeter iussum regis et praeter ordinem suum ad illum auderet intrare (Esther III et IV). |
16 | Et videte quid Scriptura dicat: Et intuitus est eam tanquam taurus impetu indignationis suae, et timuit regina, et conversus est color eius per dissolutionem, et inclinavit se super caput delicatae suae, quae praecedebat eam: et convertit Deus, et transtulit indignationem eius in lenitatem (Id. V, sec. LXX). |
17 | Scriptum est et in Proverbiis Salomonis: Sicut impetus aquae, sic cor regis in manu Dei; quocumque voluerit, declinabit illud (Prov. XXI, 1). |
18 | Et in psalmo centesimo quarto legitur dictum de Aegyptiis, quid eis fecerit Deus: Et convertit cor eorum ut odissent populum eius, ut dolum facerent in servos eius (Psal. CIV, 25). |
19 | In Litteris etiam apostolicis videte quae scripta sunt; in Epistola Pauli apostoli ad Romanos: Propterea tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam. |
20 | Item paulo post: Propter hoc tradidit illos Deus in passiones ignominiae. |
21 | Item paulo post: Sicut non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt (Rom. I, 24, 26, 28). |
22 | Et ad Thessalonicenses in Epistola secunda ait de quibusdam: Pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati; sed consenserunt iniquitati (II Thess. II, 10, 11). |