Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XIX., 40.
1 | Sed non est mirum, si lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehendunt (Ioan. I, 5). |
2 | In Ioanne lux dicit, Ecce qualem dilectionem dedit nobis Pater, ut filii Dei vocemur et simus (I Ioan. III, 1). |
3 | Et in Pelagianis tenebrae dicunt, Dilectio nobis ex nobis est. |
4 | Quam si veram, id est, christianam dilectionem haberent, scirent et unde haberent; sicut sciebat Apostolus, qui dicebat, Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12). |
5 | Ioannes dicit, Deus dilectio est (I Ioan. IV, 16). |
6 | Et Pelagiani etiam ipsum Deum non ex Deo, sed ex semetipsis habere se dicunt: et cum scientiam legis ex Deo nobis esse fateantur, charitatem ex nobis ipsis volunt. |
7 | Nec audiunt Apostolum dicentem, Scientia inflat, charitas autem aedificat (I Cor. VIII, 1). |
8 | Quid est ineptius, imo vero quid est amentius, et ab ipsa sanctitate charitatis alienius, quam confiteri ex Deo esse scientiam, quae sine charitate inflat, et ex nobis esse charitatem, quae facit ut scientia inflare non possit? Item cum dicat Apostolus, supereminentem scientiae charitatem Christi (Ephes. III, 19); quid est insanius, quam putare ex Deo esse scientiam, quae subdenda est charitati, et ex hominibus charitatem, quae supereminet scientiae? Fides autem vera et doctrina sana ambas esse dicit ex Deo, quia scriptum est, A facie eius scientia et intellectus procedit (Prov. II, sec. LXX): scriptum est, Charitas ex Deo est (I Ioan. IV, 7). |
9 | Et legimus, Spiritum scientiae et pietatis (Isai. XI, 2): legimus, Spiritum virtutis et charitatis et continentiae (II Tim. I, 7). |
10 | Sed maius est donum charitas quam scientia: nam scientia quando est in homine, charitas est necessaria, ne infletur; charitas autem non aemulatur, non agit perperam, non inflatur (I Cor. XIII, 4). |