monumenta.ch > Augustinus > 39.
Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XVIII., , 38. <<<    

Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XVIII., 39.

1 Et ad Timotheum dicit: Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et charitatis et continentiae (II Tim. I, 7).
2 In quo sane Apostoli testimonio cavere debemus, ne nos arbitremur non accepisse spiritum timoris Dei, quod sine dubio magnum est Dei donum, de quo dicit propheta Isaias: Requiescet super eum spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Domini (Isai. XI, 2, 3).
3 Non quo timore Petrus Christum negavit, sed illius timoris spiritum accepimus, de quo dicit ipse Christus: Eum timete, qui habet potestatem et animam et corpus perdere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete.
4 Hoc autem dixit, ne illo timore negaremus eum, quo turbatus est Petrus.
5 Hunc enim auferri voluit a nobis, cum prius dixit: Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant (Luc. XII, 5, 4).
6 Huius timoris non accepimus spiritum, sed virtutis et charitatis et continentiae.
7 De quo spiritu idem ipse ad Romanos ait: Gloriamur in tribulationibus; scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 3-5).
8 Non itaque per nos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis, ipsa charitate fit, quam Dei donum esse manifestat, ut tribulatio non auferat, sed potius operetur patientiam.
9 Ad Ephesios etiam, pax, inquit, fratribus et charitas cum fide.
10 Magna bona: sed dicat unde? a Deo, inquit, Patre et Domino Iesu Christo (Ephes. VI, 23).
11 Ergo haec magna bona, non sunt nisi Dei dona.
Augustinus HOME

bnf12205.46

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik