monumenta.ch > Augustinus > 38.
Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XVIII., , 37. <<<     >>> 39.

Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XVIII., 38.

1 Nemo ergo vos fallat, fratres mei: quia nos non diligeremus Deum, nisi nos prior ipse diligeret.
2 Idem Ioannes apertissime hoc ostendit, et dicit, Nos diligamus, quia ipse prior dilexit nos (I Ioan. IV, 19).
3 Gratia nos facit legis dilectores, lex vero ipsa sine gratia nonnisi praevaricatores facit.
4 Et quod discipulis suis dicit Dominus, Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Ioan. XV, 16); nihil aliud indicat nobis.
5 Si enim nos prius dileximus, ut hoc merito nos ipse diligeret; prius illum nos elegimus, ut ab illo eligi mereremur.
6 Sed ipse qui veritas est, aliud dicit, et huic vanitati hominum apertissime contradicit: Non vos me elegistis inquit.
7 Si ergo non elegistis, sine dubio nec dilexistis: quomodo enim eum eligerent, quem non diligerent? Sed ego, inquit, vos elegi.
8 Numquid non et ipsi postea elegerunt eum, et omnibus bonis huius saeculi praetulerunt? Sed quia electi sunt, elegerunt: non quia elegerunt, electi sunt.
9 Eligentium hominum meritum nullum esset, nisi eos eligentis gratia Dei praeveniret.
10 Unde et apostolus Paulus benedicens Thessalonicenses: Vos, inquit, Dominus multiplicet, et abundare faciat in charitate in invicem et in omnes (I Thess. III, 12).
11 Hanc benedictionem dedit ut nos invicem diligeremus, qui legem dederat ut invicem diligamus.
12 Denique alio loco ad eosdem, quia sine dubio in quibusdam eorum iam erat, quod eis ut esset optaverat: Gratias, inquit, agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat charitas uniuscuiusque vestrum in invicem (II Thess. I, 3).
13 Hoc dixit, ne forte de tanto bono quod ex Deo habebant, tanquam ex se ipsis id habentes extollerentur.
14 Quod ergo supercrescit fides vestra, inquit, et abundat charitas uniuscuiusque vestrum in invicem, gratias agere debemus Deo de vobis; non ita vos laudare, tanquam hoc habeatis ex vobis.
Augustinus HOME

bnf12205.45

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik