Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XVIII., 37.
1 | Haec omnia praecepta dilectionis, id est charitatis, quae tanta et talia sunt, ut quidquid se putaverit homo facere bene, si fiat sine charitate, nullo modo fiat bene; haec ergo praecepta charitatis inaniter darentur hominibus, non habentibus liberum voluntatis arbitrium: sed quia per legem dantur et veterem et novam (quamvis in nova venerit gratia quae promittebatur in vetere, lex autem sine gratia littera est occidens, in gratia vero spiritus vivificans), unde est in hominibus charitas Dei et proximi, nisi ex ipso Deo? Nam si non ex Deo, sed ex hominibus, vicerunt Pelagiani: si autem ex Deo, vicimus Pelagianos. |
2 | Sedeat ergo inter nos iudex apostolus Ioannes, et dicat nobis: Charissimi, diligamus invicem. |
3 | In his verbis Ioannis cum se illi extollere coeperint et dicere, Utquid nobis hoc praecipitur, nisi quia ex nobis habemus ut invicem diligamus? sequitur continuo idem Ioannes, confundens eos et dicens, quia dilectio ex Deo est (I Ioan. IV, 7). |
4 | Non itaque ex nobis, sed ex Deo est. |
5 | Cur ergo dictum est, Diligamus invicem, quia dilectio ex Deo est; nisi quia praecepto admonitum est liberum arbitrium, ut quaereret Dei donum? Quod quidem sine suo fructu prorsus admoneretur, nisi prius acciperet aliquid dilectionis, ut addi sibi quaereret unde quod iubebatur impleret. |
6 | Cum dicitur, Diligamus invicem, lex est: cum dicitur, quia dilectio ex Deo est, gratia est. |
7 | Sapientia quippe Dei legem et misericordiam in lingua portat (Prov. III, 16, sec. LXX). |
8 | Unde scriptum est in Psalmo: Etenim benedictionem dabit qui legem dedit (Psal. LXXXIII, 8). |