monumenta.ch > Augustinus > 36.
Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XVII., , 35. <<<    

Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XVII., 36.

1 Dicit etiam ipse Dominus Iesus, in duobus praeceptis dilectionis Dei et dilectionis proximi totam Legem Prophetasque pendere (Matth. XXII, 40).
2 De quibus duobus praeceptis in Evangelio secundum Marcum scriptum est: Et accessit unus de scribis qui audierat illos perquirentes, et videns quoniam illis bene responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.
3 Iesus autem respondit ei: Primum omnium mandatum est, Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est; et, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua: hoc est primum mandatum.
4 Secundum autem simile illi: Diliges proximum tuum tanquam teipsum.
5 Maius horum aliud non est mandatum (Marc. XII, 28-31).
6 Dicit etiam in Evangelio secundum Ioannem: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
7 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Ioan. XIII, 34, 35).
Augustinus HOME

bnf12205.43

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik