Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XVII., 35.
1 | Et apostolus Petrus: Ante omnia, inquit, mutuam inter vos charitatem perpetuam habentes, quia charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). |
2 | Dicit etiam apostolus Iacobus: Si tamen legem perficitis regalem, secundum Scripturas, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum, bene facitis (Iacobi II, 8). |
3 | Item Ioannes apostolus: Qui diligit, inquit, fratrem suum, in lumine manet (I Ioan. II, 10). |
4 | Et alio loco: Qui non est iustus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum: quia haec est annuntiatio quam audivimus ab initio, ut diligamus invicem. |
5 | Itemque alibi: Hoc est, inquit, mandatum illius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi, et diligamus invicem (Id. III, 10, 23). |
6 | Et iterum: Hoc, inquit, mandatum habemus ab ipso, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum (Id. IV, 21). |
7 | Et paulo post: In hoc, inquit, cognoscimus, quia diligimus filios Dei, cum Deum diligimus, et praecepta eius facimus: Haec est enim dilectio Dei, ut praecepta eius servemus, et praecepta eius gravia non sunt (Id. V, 2, 3). |
8 | Et in Epistola secunda scriptum est: Non quasi praeceptum novum scribam tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus invicem (II Ioan. 5). |