Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XVII., 34.
1 | Istam charitatem, id est divino amore ardentissimam voluntatem commendans Apostolus, dicit: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est, Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis. |
2 | Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos. |
3 | Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro (Rom. VIII, 35-39). |
4 | Et alio loco dicit: Adhuc supereminentiorem viam vobis demonstro. |
5 | Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. |
6 | Et si habuero prophetiam, et si sciero omnia sacramenta, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. |
7 | Et si distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. |
8 | Charitas magnanima est, benigna est: charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non dehonestatur, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati; omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia suffert; charitas nunquam cadit. |
9 | Et paulo post: Manet, inquit, fides, spes, charitas, tria haec; maior autem horum charitas: sectamini charitatem (I Cor. XII, 31-XIV, 1). |
10 | Item dicit ad Galatas: Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per charitatem servite invicem. |
11 | Omnis enim lex in uno sermone impletur, in eo quod diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Galat. V, 13, 14). |
12 | Hoc est quod ad Romanos ait, Qui diligit alterum, legem implevit (Rom. XIII, 8). |
13 | Item dicit ad Colossenses: Super omnia autem haec charitatem, quae est vinculum perfectionis (Coloss. III, 14). |
14 | Et ad Timotheum, Finis, inquit, praecepti est charitas: et adiungens qualis charitas, de corde, inquit, puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). |
15 | Ad Corinthios autem cum dicit, Omnia vestra cum charitate fiant (I Cor. XVI, 14); satis ostendit, etiam ipsas correptiones, quas asperas et amaras sentiunt qui corripiuntur, cum charitate esse faciendas. |
16 | Unde alibi cum dixisset, Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos: patientes estote ad omnes; mox adiunxit, Videte ne quis malum pro malo alicui reddat (I Thess. V, 14, 15). |
17 | Ergo et quando corripiuntur inquieti, non malum pro malo, sed potius bonum redditur. |
18 | Haec autem omnia quae nisi charitas operatur? |