monumenta.ch > Augustinus > 33.
>>> Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XVII., 34.

Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XVII., 33.

1 Qui ergo vult facere Dei mandatum et non potest, iam quidem habet voluntatem bonam, sed adhuc parvam et invalidam: poterit autem, cum magnam habuerit et robustam.
2 Quando enim martyres magna illa mandata fecerunt, magna utique voluntate, hoc est, magna charitate fecerunt: de qua charitate ipse Dominus ait, Maiorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Ioan. XV, 13).
3 Unde et Apostolus dicit, Qui enim diligit proximum, legem implevit: nam, Non adulterabis, Non homicidium facies, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum.
4 Dilectio proximi malum non operatur: plenitudo ergo legis, dilectio (Rom. XIII, 8-10).
5 Ipsam charitatem apostolus Petrus nondum habuit, quando timore Dominum ter negavit (Matth. XXVI, 69-75).
6 Timor enim non est in charitate, sicut ait Ioannes evangelista in Epistola sua; sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Ioan. IV, 18).
7 Et tamen quamvis parva et imperfecta, non deerat, quando dicebat Domino, Animam meam pro te ponam (Ioan. XIII, 37): putabat enim se posse, quod se velle sentiebat.
8 Et quis istam etsi parvam dare coeperat charitatem, nisi ille qui praeparat voluntatem, et cooperando perficit, quod operando incipit? Quoniam ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens.
9 Propter quod ait Apostolus: Certus sum quoniam qui operatur in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu (Philipp. I, 6).
10 Ut ergo velimus, sine nobis operatur; cum autem volumus, et sic volumus ut faciamus, nobiscum cooperatur: tamen sine illo vel operante ut velimus, vel cooperante cum volumus, ad bona pietatis opera nihil valemus.
11 De operante illo ut velimus, dictum est: Deus est enim qui operatur in vobis et velle.
12 De cooperante autem cum iam volumus et volendo facimus: Scimus, inquit, quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum (Rom. VIII, 28).
13 Quid est, omnia, nisi et ipsas terribiles saevasque passiones? Sarcina quippe illa Christi, quae infirmitati gravis est, levis efficitur charitati.
14 Talibus enim Dominus dixit esse suam sarcinam levem (Matth. XI, 30), qualis Petrus fuit quando passus est pro Christo, non qualis fuit quando negavit Christum.
Augustinus HOME

bnf12205.41

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik