Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XVI., 32.
1 | Magnum aliquid Pelagiani se scire putant, quando dicunt, « Non iuberet Deus, quod sciret non posse ab homine fieri. |
2 | » Quis hoc nesciat? Sed ideo iubet aliqua quae non possumus, ut noverimus quid ab illo petere debeamus. |
3 | Ipsa est enim fides, quae orando impetrat quod lex imperat. |
4 | Denique ipse qui dixit, Si volueris, conservabis mandata; in eodem libro Ecclesiastico aliquanto post dicit. |
5 | Quis dabit in ore meo custodiam, et super labia mea signaculum astutum, ne forte cadam ab eo, et lingua mea perdat me (Id. XXII, 33)? Iam certe mandata acceperat: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum (Psal. XXXIII, 14). |
6 | Cum ergo verum sit quod dixit, Si volueris, conservabis mandata: quare quaerit in ore suo dari custodiam; similis ei qui dicit in Psalmo, Pone, Domine, custodiam ori meo (Psal. CXL, 3)? Quare non ei sufficit mandatum Dei et voluntas sua; quandoquidem si voluerit, conservabit mandata? Quam multa Dei mandata sunt contra superbiam: iam novit ea; si voluerit, conservabit ea. |
7 | Quare ergo paulo post dicit, Domine Pater et Deus vitae meae, elationem oculorum ne dederis mihi? Iam dixerat ei lex, Non concupisces (Exod. XX, 17): velit ergo, et faciat quod iubetur; quoniam si voluerit, conservabit mandata. |
8 | Quare sequitur et dicit, Concupiscentiam averte a me? Contra luxuriam Deus quam multa mandavit: faciat ea; quia si voluerit, conservabit mandata. |
9 | Quid est quod clamat ad Deum, Ventris appetitio et concubitus ne apprehendat me (Eccli. XXIII, 4-6)? Si haec ei praesenti diceremus, rectissime nobis responderet et diceret: Ex ista oratione mea, qua haec a Deo peto, intelligite quomodo dixerim, Si volueris, conservabis mandata. |
10 | Certum est enim nos mandata servare, si volumus: sed quia praeparatur voluntas a Domino, ab illo petendum est ut tantum velimus, quantum sufficit ut volendo faciamus. |
11 | Certum est nos velle, cum volumus: sed ille facit ut velimus bonum, de quo dictum est, quod paulo ante posui, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX); de quo dictum est, A Domino gressus hominis dirigentur, et viam eius volet (Psal. XXXVI, 23); de quo dictum est, Deus est qui operatur in vobis et velle (Philipp. II, 13). |
12 | Certum est nos facere, cum facimus: sed ille facit ut faciamus, praebendo vires efficacissimas voluntati, qui dixit, Faciam ut in iustificationibus meis ambuletis, et iudicia mea observetis et faciatis. |
13 | Cum dicit, faciam ut faciatis: quid aliud dicit, nisi, auferam a vobis cor lapideum, unde non faciebatis; et dabo vobis cor carneum, unde faciatis? Et hoc quid est, nisi, Auferam cor durum, unde non faciebatis; et dabo cor obediens, unde faciatis? Ille facit ut faciamus, cui dicit homo, Pone, Domine, custodiam ori meo. |
14 | Hoc est enim dicere, Fac ut ponam custodiam ori meo: quod beneficium Dei iam fuerat consecutus, qui dixit, Posui ori meo custodiam (Psal. XXXVIII, 2). |