Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XV., 31.
1 | Ne autem putetur, nihil ibi facere ipsos homines per liberum arbitrium, ideo in psalmo dicitur, Nolite obdurare corda vestra. |
2 | Et per ipsum Ezechielem, Proiicite a vobis omnes impietates vestras, quas impie egistis in me, et facite vobis cor novum et spiritum novum, et facite omnia mandata mea. |
3 | Utquid moriemini, domus Israel, dicit Dominus? quia nolo mortem morientis, dicit Adonai Dominus, et convertimini et vivetis (Ezech. XVIII, 31, 32). |
4 | Meminerimus eum dicere, et convertimini et vivetis; cui dicitur, Converte nos, Deus (Psal. LXXIX, 4, et LXXXV, 5). |
5 | Meminerimus eum dicere, Proiicite a vobis omnes impietates vestras: cum ipse iustificet impium (Rom. IV, 5). |
6 | Meminerimus ipsum dicere, Facite vobis cor novum et spiritum novum; qui dicit, Dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in vobis. |
7 | Quomodo ergo qui dicit, Facite vobis; hoc dicit, Dabo vobis? Quare iubet, si ipse daturus est? Quare dat, si homo facturus est; nisi quia dat quod iubet, cum adiuvat ut faciat cui iubet? Semper est autem in nobis voluntas libera, sed non semper est bona. |
8 | Aut enim a iustitia libera est, quando servit peccato, et tunc est mala: aut a peccato libera est, quando servit iustitiae, et tunc est bona. |
9 | Gratia vero Dei semper est bona, et per hanc fit ut sit homo bonae voluntatis, qui prius fuit voluntatis malae. |
10 | Per hanc etiam fit ut ipsa bona voluntas, quae iam esse coepit, augeatur, et tam magna fiat, ut possit implere divina mandata quae voluerit, cum valde perfecteque voluerit. |
11 | Ad hoc enim valet quod scriptum est, Si volueris, servabis mandata (Eccli. XV, sec. LXX): ut homo qui voluerit et non potuerit, nondum se plene velle cognoscat, et oret ut habeat tantam voluntatem, quanta sufficit ad implenda mandata. |
12 | Sic quippe adiuvatur, ut faciat quod iubetur. |
13 | Tunc enim utile est velle, cum possumus; et tunc utile est posse, cum volumus: nam quid prodest, si quod non possumus volumus, aut quod possumus nolumus? |