Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XIV., 30.
1 | Nam et alio loco per eumdem prophetam Deus manifestissime ostendit, non propter eorum aliqua bona merita, sed propter nomen suum ista facere, ubi ait: Ego facio, domus Israel: sed propter nomen meum sanctum quod profanastis in gentibus, quo intrastis illuc: et sanctificabo nomen meum magnum quod profanatum est in gentibus, quod profanastis in medio eorum; et scient gentes quia ego sum Dominus, dicit Adonai Dominus, cum sanctificatus fuero in vobis ante oculos eorum. |
2 | Et accipiam vos de gentibus, et congregabo vos ex omnibus terris, et inducam vos in terram vestram: et aspergam vos aqua munda, et mundabimini ab omnibus immunditiis vestris, et ab omnibus idolis vestris, et mundabo vos: et dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in vobis; et auferetur cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et spiritum meum dabo in vobis: et faciam ut in iustificationibus meis ambuletis, et iudicia mea observetis et faciatis (Ezech. XXXVI, 22-27). |
3 | Quis ita sit caecus, ut non videat; quis ita lapideus, ut non sentiat, istam gratiam, non secundum merita bonae voluntatis dari, Domino dicente atque testante, Ego facio, domus Israel, sed propter nomen meum sanctum? Quare enim dixit, Ego facio, sed propter nomen meum sanctum; nisi ne illi putarent propter bona merita sua fieri, quod non erubescunt dicere Pelagiani? non solum autem bona merita eorum nulla, verum etiam mala merita praecessisse demonstrat, dicendo, sed propter nomen meum sanctum, quod profanastis in gentibus. |
4 | Quis non videat horrendum malum esse, nomen sanctum Domini profanare? Et tamen propter ipsum nomen meum, inquit, quod profanastis vos, ego faciam vos bonos, non propter vos: et sanctificabo, inquit, nomen meum magnum, quod profanatum est in gentibus, quod profanastis in medio eorum. |
5 | Sanctificare se dicit nomen suum, quod superius dixerat sanctum. |
6 | Hoc est ergo quod oramus in oratione dominica, dicentes, Sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9): ut sanctificetur in hominibus, quod per seipsum sine dubio semper est sanctum. |
7 | Denique sequitur: Et scient omnes gentes quia ego sum Dominus, dicit Adonai Dominus, cum sanctificatus fuero in vobis. |
8 | Cum ergo ipse semper sit sanctus, sanctificatur tamen in eis quibus largitur gratiam tuam, auferendo ab eis cor lapideum, per quod nomen Domini profanaverunt. |