monumenta.ch > Augustinus > 29.
Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XIV., , 28. <<<     >>> 30.

Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XIV., 29.

1 Nam si fides liberi est tantummodo arbitrii, nec datur a Deo, propter quid pro eis qui nolunt credere, oramus ut credant? Quod prorsus faceremus inaniter, nisi rectissime crederemus, etiam perversas et fidei contrarias voluntates omnipotentem Deum ad credendum posse convertere.
2 Liberum quidem hominis arbitrium pulsatur, ubi dicitur: Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra (Psal. XCIV, 8).
3 Sed nisi posset Deus etiam duritiam cordis auferre, non diceret per prophetam: Auferam ab eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum.
4 Quod de novo Testamento fuisse praedictum, satis Apostolus ostendit, ubi ait: Epistola nostra vos estis, scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 2).
5 Quod non ideo dictum putemus, ut carnaliter vivant qui debent spiritualiter vivere: sed, quia lapis sine sensu est, cui comparatum est cor durum, cui nisi carni sentienti cor intelligens debuit comparari? Sic enim hoc dicitur per Ezechielem prophetam: Et dabo eis, inquit, cor aliud, et spiritum novum dabo eis; et evellam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum, ut in praeceptis meis ambulent, et iustificationes meas observent, et faciant eas: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, dicit Dominus (Ezech. XI, 19, 20).
6 Numquid ergo possumus nisi absurdissime dicere, bonum meritum bonae voluntatis in homine praecessisse, ut evelleretur ab eo cor lapideum: quandoquidem ipsum cor lapideum non significat nisi durissimam voluntatem et adversus Deum omnino inflexibilem? Ubi enim praecedit bona voluntas, iam non est utique cor lapideum.
Augustinus HOME

bnf12205.37