monumenta.ch > Augustinus > 28.
Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XIV., , 27. <<<     >>> 29.

Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XIV., 28.

1 Iam quidem de fide, hoc est, de voluntate credentis superius disputavi (Supra, nn. 16-18), usque adeo eam demonstrans ad gratiam pertinere, ut Apostolus non diceret, Misericordiam consecutus sum, quia fidelis eram; sed diceret, Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. VII, 25).
2 Sunt et alia testimonia, in quibus est quod ait, Sapite ad temperantiam, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3).
3 Et quod iam commemoravi: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est (Ephes. II, 8).
4 Et illud quod scripsit ad Ephesios: Pax fratribus et charitas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo (Id. VI, 23).
5 Et illud, ubi ait: Quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo (Philipp. I, 29).
6 Utrumque ergo ad Dei gratiam pertinet, et fides credentium, et tolerantia patientium, quia utrumque dixit esse donatum.
7 Et illud maxime, ubi dicit: Habentes autem eumdem spiritum fidei (I Cor. IV, 13).
8 Non enim ait, Scientiam fidei; sed, spiritum fidei: quod propterea dixit, ut intelligeremus, quia fides et non petita conceditur, ut ei petenti alia concedantur.
9 Quomodo enim invocabunt, inquit, in quem non crediderunt (Rom. X, 14)? Ergo spiritus gratiae facit ut habeamus fidem, ut per fidem impetremus orando, ut possimus facere quae iubemur.
10 Ideo ipse Apostolus assidue legi praeponit fidem: quoniam quod lex iubet, facere non valemus, nisi per fidem rogando impetremus, ut facere valeamus.
Augustinus HOME

bnf12205.36

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik