Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XIII., 26.
1 | Dicunt etiam gratiam Dei, quae data est per fidem Iesu Christi, quae neque lex est neque natura, ad hoc tantum valere, ut peccata praeterita dimittantur, non ut futura vitentur, vel repugnantia superentur. |
2 | Sed si hoc verum esset, utique in oratione dominica, cum dixissemus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; non adderemus, et ne nos in ferasin tentationem (Matth. VI, 12, 13). |
3 | Illud enim dicimus ut peccata dimittantur; hoc autem ut caveantur, sive vincantur: quod a Patre qui in coelis est, nulla ratione peteremus, si virtute voluntatis humanae hoc possemus efficere. |
4 | Commoneo autem Charitatem vestram, et multum exhortor, ut beati Cypriani librum quem scripsit de Oratione Dominica, diligenter legatis; et quantum vos Dominus adiuverit, intelligatis, memoriaeque mandetis. |
5 | Ibi videbitis quemadmodum sic alloquatur liberum arbitrium eorum, quos conscriptione sui sermonis aedificat, ut ostendat tamen ea quae implenda iubentur in lege, in oratione esse poscenda. |
6 | Quod utique vanissime fieret, si ad illa agenda sine divino adiutorio voluntas humana sufficeret. |