monumenta.ch > Augustinus > 25.
>>> Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XIII., 26.

Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XIII., 25.

1 Quis ita sit surdus adversus apostolicas voces, quis ita desipiat, imo insaniat nesciens quid loquatur, ut audeat dicere, legem esse gratiam, cum clamet qui sciebat quid loqueretur, Qui in lege iustificamini, a gratia excidistis? Si autem lex non est gratia, quia ut ipsa lex fiat, non potest lex adiuvare, sed gratia; numquid natura erit gratia? Nam et hoc Pelagiani ausi sunt dicere, gratiam esse naturam, in qua sic creati sumus, ut habeamus mentem rationalem, qua intelligere valeamus, facti ad imaginem Dei, ut dominemur piscibus maris, et volucribus coeli, et omnibus pecoribus quae repunt super terram.
2 Sed non haec est gratia, quam commendat Apostolus per fidem Iesu Christi.
3 Hanc enim naturam etiam cum impiis et infidelibus certum est nobis esse communem: gratia vero per fidem Iesu Christi eorum tantummodo est, quorum est ipsa fides.
4 Non enim omnium est fides (II Thess. III, 2).
5 Denique sicut eis qui volentes in lege iustificari, a gratia exciderunt, verissime dicit, Si ex lege iustitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21): sic et his qui gratiam quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam, verissime dicitur, Si ex natura iustitia, ergo Christus gratis mortuus est.
6 Iam hic enim erat lex, et non iustificabat; iam hic erat et natura, et non iustificabat: ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per illum impleretur, qui dixit, Non veni solvere legem, sed implere (Matth. V, 17): et natura per Adam perdita, per illum repararetur, qui dixit venisse se quaerere et salvare quod perierat (Id. XVIII, 11, et Luc. XIX, 10); in quem venturum antiqui etiam patres crediderant, qui diligebant Deum.
Augustinus HOME

bnf12205.34

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik