Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XII., 24.
1 | Quotquot ergo adiuncto solo adiutorio legis, sine adiutorio gratiae, confidentes in virtute sua, suo spiritu aguntur, non sunt filii Dei. |
2 | Tales sunt de quibus idem dicit apostolus, quod ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti (Id. X, 3). |
3 | De Iudaeis hoc dixit, qui de se praesumentes gratiam repellebant, et in Christum propterea non credebant. |
4 | Suam vero iustitiam dicit eos volentes constituere, quae iustitia est ex lege; non quia lex ab ipsis est constituta, sed in lege quae ex Deo est, suam iustitiam constituerant, quando eamdem legem suis viribus se implere posse credebant: ignorantes Dei iustitiam, non qua iustitia Deus iustus est, sed quae iustitia est homini ex Deo. |
5 | Et ut sciatis hanc illum eorum dixisse iustitiam, quae est ex lege; hanc autem Dei, quae homini est ex Deo: audite quid alio loco dicat, cum de Christo loqueretur. |
6 | Propter quem omnia, inquit, non solum detrimenta esse credidi, verum et stercora existimavi esse, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo (Philipp. III, 8). |
7 | Quid est autem, non habens meam iustitiam quae ex lege est; cum sua non esset lex ipsa, sed Dei: nisi, quia suam dixit iustitiam, quamvis ex lege esset, quia sua voluntate legem se posse putabat implere sine adiutorio gratiae quae est per fidem Christi? Ideo cum dixisset, non habens meam iustitiam quae ex lege est; secutus adiunxit, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo. |
8 | Hanc ignorabant, de quibus ait, ignorantes Dei iustitiam, id est, quae est ex Deo (hanc enim dat non littera occidens, sed vivificans spiritus); et suam volentes constituere, quam dixit ipse ex lege iustitiam, cum diceret, non habens meam iustitiam quae ex lege est: iustitiae Dei non sunt subiecti, hoc est, gratiae Dei non sunt subiecti. |
9 | Sub lege enim erant, non sub gratia; et ideo eis dominabatur peccatum, a quo non fit homo liber lege, sed gratia. |
10 | Propter quod alibi dicit, Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim estis sub lege, sed sub gratia (Rom. VI, 14): non quia lex mala est; sed quia sub illa sunt quos reos facit iubendo, non adiuvando. |
11 | Gratia quippe adiuvat ut legis quisque sit factor, sine qua gratia sub lege positus tantummodo erit legis auditor. |
12 | Talibus itaque dicit, Qui in lege iustificamini, a gratia excidistis (Galat. V, 4). |