monumenta.ch > Augustinus > 23.


Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT XI., 23.

1 Quid est ergo quod vanissimi homines et perversissimi Pelagiani legem dicunt esse Dei gratiam, qua iuvamur ad non peccandum? Quid est miseri quod dicunt, qui sine ulla dubitatione tanto Apostolo contradicunt? Ille dicit peccatum vires adversus hominem accepisse per legem, et eum per mandatum, quamvis sanctum et iustum et bonum, tamen occidere, et per bonum operari ei mortem, de qua non liberaretur, nisi vivificaret spiritus eum, quem littera occiderat sicut alio loco dicit, Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6): et isti indociles contra lucem Dei caeci, et contra vocem Dei surdi, occidentem litteram vivificare dicunt, et vivificanti spiritui contradicunt.
2 Ergo, fratres, ut ipsius potius Apostoli verbis vos moneam, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
3 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis.
4 Haec dixi, ut apostolicis verbis liberum arbitrium vestrum a malo deterrerem, et exhortarer ab bonum: nec tamen ideo debetis in homine, hoc est, in vobis ipsis, non in Domino gloriari, quando non secundum carnem vivitis, sed spiritu actiones carnis mortificatis.
5 Ut enim non se extollerent quibus ista dicebat, existimantes se suo spiritu tanta haec bona opera facere posse, non Dei; propterea cum dixisset, Si autem spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis, continuo subiecit, Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 12-14).
6 Quando ergo spiritu actiones carnis mortificatis ut vivatis, illum glorificate, illum laudate, illi gratias agite, cuius spiritu agimini ut ista valeatis, ut vos filios Dei esse monstretis.
7 Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei.
Augustinus HOME