Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT X., 22.
1 | Itaque, fratres, debetis quidem per liberum arbitrium non facere mala, et facere bona; hoc enim nobis lex Dei praecipit in Libris sanctis, sive veteribus, sive novis: sed legamus et adiuvante Domino intelligamus Apostolum dicentem, Quia non iustificabitur ex lege omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati (Rom. III, 20). |
2 | Cognitio dixit; non, Consumptio. |
3 | Quando autem cognoscit homo peccatum, si non adiuvat gratia ut cognitum caveatur, sine dubio lex iram operatur. |
4 | Quod alio loco ipse Apostolus dicit, ipsius enim verba sunt: Lex iram operatur. |
5 | Hoc autem dixit, quia ira Dei maior est in praevaricatore, qui per legem cognoscit peccatum, et tamen facit: talis quippe homo praevaricator est legis, sicut et in alio loco dicit, Ubi enim lex non est, nec praevaricatio est (Id. IV, 15). |
6 | Propter hoc et alibi ait, Ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae: legem volens intelligi litterae vetustatem, novitatem vero spiritus quid, nisi gratiam? Et ne putaretur accusasse legem vel reprehendisse; continuo sibi opposuit quaestionem, et ait, Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. |
7 | Deinde subiunxit, Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: hoc est quod dixerat, Per legem cognitio peccati. |
8 | Nam concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. |
9 | Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam: sine lege enim peccatum mortuum est. |
10 | Ego autem aliquando vivebam sine lege: adveniente autem mandato, peccatum revixit, ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem; peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me, et per illud occidit. |
11 | Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. |
12 | Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. |
13 | Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum (Id. VII, 6-13). |
14 | Et ad Galatas dicit: Scientes autem quoniam non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christo Iesu credidimus, ut iustificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro (Galat. II, 16). |