monumenta.ch > Augustinus > 21.


Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT IX., 21.

1 Utrum autem legerimus in Libris sanctis, gratiam pro gratia, forsitan quaeritis.
2 Sed habetis Evangelium secundum Ioannem tanta luce clarissimum, ubi Ioannes Baptista de Domino Christo dicit, Nos autem ex plenitudine eius accepimus, et gratiam pro gratia (Ioan. I, 16).
3 Ex eius itaque plenitudine accepimus pro modulo nostro tanquam particulas nostras ut bene vivamus, sicut Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3); quia unusquisque proprium donum habet a Deo, alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7); et ipsa est gratia: sed insuper accipiemus et gratiam pro gratia, quando nobis vita aeterna reddetur, de qua dixit Apostolus, Gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro: cum prius dixisset, Stipendium peccati, mors.
4 Merito enim stipendium, quia militiae diabolicae mors aeterna tanquam debitum redditur.
5 Ubi cum posset dicere, et recte dicere, Stipendium autem iustitiae vita aeterna; maluit dicere, Gratia autem Dei, vita aeterna: ut hinc intelligeremus, non pro meritis nostris Deum nos ad aeternam vitam, sed pro sua miseratione perducere.
6 De quo in Psalmo dicit homo eius animae suae: Qui coronat te in miseratione et misericordia (Psal. CII, 4).
7 Numquid non corona bonis operibus redditur? Sed quia ipsa bona opera ille in bonis operatur, de quo dictum est, Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate; ideo dixit Psalmus, Coronat te in miseratione et misericordia: quia eius miseratione bona operamur, quibus corona redditur.
8 Non enim, quia dixit, Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate, ideo liberum arbitrium abstulisse putandus est.
9 Quod si ita esset, non superius dixisset, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini (Philipp. II, 13, 12).
10 Quando enim iubetur ut operentur, liberum eorum convenitur arbitrium: sed ideo cum timore et tremore; ne sibi tribuendo quod bene operantur, de bonis tanquam suis extollantur operibus.
11 Tanquam ergo interrogaretur Apostolus, et diceretur ei, Quare dixisti, Cum timore et tremore? horum verborum rationem reddidit dicens, Deus est enim qui operatur in vobis.
12 Si enim timetis et tremitis, non extollimini tanquam de vestris operibus bonis, quia Deus est qui operatur in vobis.
Augustinus HOME

bnf12205.32

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik