monumenta.ch > Augustinus > 20.
Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT VIII., , 19. <<<    

Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT VIII., 20.

1 Ista ergo quaestio nullo modo mihi videtur posse dissolvi, nisi intelligamus et ipsa bona opera nostra quibus aeterna redditur vita, ad Dei gratiam pertinere, propter illud quod ait Dominus Iesus, Sine me nihil potestis facere (Ioan. XV, 5).
2 Et ipse Apostolus cum dixisset, Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur: vidit utique putare posse homines hoc ita dictum, quasi necessaria non sint opera bona credentibus, sed eis fides sola sufficiat; et rursus posse homines de bonis operibus extolli, velut ad ea facienda sibi ipsi sufficiant; mox itaque addidit.
3 Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus (Ephes. II, 8-10).
4 Quid est hoc, quod cum Dei gratiam commendans dixisset, non ex operibus, ne forte quis extollatur; cur hoc dixerit rationem reddens, Ipsius enim sumus, inquit, figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis? Quomodo ergo, non ex operibus, ne forte quis extollatur? Sed audi, et intellige, non ex operibus dictum, tanquam tuis ex te ipso tibi existentibus, sed tanquam his in quibus te Deus finxit, id est formavit et creavit.
5 Hoc enim ait, Ipsius sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis; non illa creatione qua homines facti sumus, sed ea de qua ille dicebat, qui utique iam homo erat, Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L, 12); et de qua dicit Apostolus, Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt nova: omnia autem ex Deo (II Cor. V, 17, 18).
6 Fingimur ergo, id est formamur et creamur in operibus bonis, quae, non praeparavimus nos, sed praeparavit Deus, ut in illis ambulemus.
7 Itaque, charissimi, si vita bona nostra nihil aliud est quam Dei gratia, sine dubio et vita aeterna, quae bonae vitae redditur, Dei gratia est: et ipsa enim gratis datur, quia gratis data est illa cui datur.
8 Sed illa cui datur, tantummodo gratia est: haec autem quae illi datur, quoniam praemium eius est, gratia est pro gratia, tanquam merces pro iustitia; ut verum sit, quoniam verum est, quia reddet unicuique Deus secundum opera eius.
Augustinus HOME

bnf12205.31

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik