monumenta.ch > Augustinus > 19.
>>> Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT VIII., 20.

Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT VIII., 19.

1 Et nascitur inde non parva quaestio, quae Domino donante solvenda est.
2 Si enim vita aeterna bonis operibus redditur, sicut apertissime dicit Scriptura, Quoniam Deus reddet unicuique secundum opera eius (Matth. XVI, 27): quomodo gratia est vita aeterna, cum gratia non operibus reddatur, sed gratis detur, ipso Apostolo dicente, Ei qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum (Rom. IV, 4)? et iterum, Reliquiae, inquit, per electionem gratiae salvae factae sunt: et mox addidit, Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia (Id. XI, 5, 6).
3 Quomodo est ergo gratia vita aeterna, quae ex operibus sumitur? An forte vitam aeternam non dixit Apostolus gratiam? Imo vero sic dixit, ut negari omnino non possit; nec intellectorem acutum, sed tantummodo intentum desideret auditorem.
4 Cum enim dixisset, Stipendium peccati, mors; continuo subdidit, Gratia autem Dei, vita aeterna, in Christo Iesu Domino nostro (Id. VI, 23).
Augustinus HOME

bnf12205.30

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik